

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 24
Vobis quoque.Hoc privilegio ostenditur, quod caetera plebs filiorum Israel ad patriam perveniens tributa regis pendebat, quod discreta provisione rex fecisse cognoscitur ut qui divino servitio supererant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributum exigeret. His omnibus probatur, non solum dilexisse, sed etiam optime didicisse quae divinae servitutis posceret cultus.